

Evangelium secundum Matthaeum*
Caput 20: Versus 30
Et ecce duo caeci.De istis unum commemorat Marcus, quia fuerat in illa civitate famosissimus: qui ex magna felicitate ejectus notissimae erat miseriae. Caecus nempe et mendicus, unde et nomen ejus memorat, et nomen patris ejus Barthimaeus Thimaei filius, quod in aliis non facile occurrit, nisi in Jairo, qui et in illo loco nobilis fuit. Famositas autem illuminati, magnam famam miraculo comparavit. Veniens Jericho unum illuminat quod Lucas ait, quia morti propinquans lumen Evangelii praedicavit Judaeis, exiens duos, quia post resurrectionem Judaeis, et gentibus. De quibus Marcus unum ponit, qui gentibus scribit.